- OVIS Fera
- OVIS FeraRomanis dicta est Camelopardalis de qua supra: ovis scl. a mansuetudine morum, et sera διακριτικῶς. Bellonius ex αὐτοψίᾳ Observat. l. 2. c. 49. Animal mitius nullum est. est instar ovis. et quâvis aliâ ferâ gratior. Sed et in ipso ovium genere, feras memorat, nostris ovibus paulo maiores, Oppianus, qui de iis caprisque mira tradens Cynegetic. l. 2. v. 326. πανάγρια φῦλα, admodum sera saecula vocat; et in pugnam ruentes sic describit:Πολλάκι δ᾿ ὁρμηθέντες ἐνὶ ξυλόχοισιν ἔθηκανΚαὶ σύας αἰθυκτῆρας ἐπὶ χθονὸς ἀσπαίρονταςΕ῎ςτι δ᾿ δτ᾿ ἀλλήλοισιν εναντίον ἀΐξαντεςΜάρνανται; κρατερὸς δὲ πρὸ αἰθέρα δοῦπος ἱκάνει.Οὐδέ τ᾿ ἀλεύαςθαι θέμις ἔπλετο δήϊον αὐτοῖς.Νίκην δ᾿ ἀλλήλοις φορέειν ἀτίνακτος ἀνάγκη.Η᾿ε νέκυν κεῖσθαι. τοῖόν σφισι νεῖκος ὀρώρει.Sepe autem impetu factô in silvis prostraveruntEtiam apros violentos in terra palpitantes.Quandoque etiam in sese invicem ex adverso irruentesCertant: ingens vero ad caelum fragor penetrat.Neque evitar licet hostem ipsis,Sed victoriamut alteruter obtineat, inconcussa est necessitas.Aut mortuas iaceat. Talis inter ipsos oritur contentio.Vide Bochart. Hieroz. Part. prior l. 3. c. 27.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.